2 Words to use with carnes

In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quæ quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et è contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz.

Sciatis ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos, sed extrà terram eorum, et audiuimus esse intrinsecùs quosdam triginta pedum, et vltrà: hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas.

2 Words to use with  carnes