4 Words to use with martyrium

Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violentèr deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15.

Frater autem Demetrius, primò percussus est cum gladio in pectore, et secundò caput suum abscissum est: Statim vt fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit.

Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac diuidere vellent: qui excitatus horribilitèr exclamauit sic, quòd totam familiam terruit: quæ sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset?

Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum fratrum

4 Words to use with  martyrium